AEMYLIUS Lepidus

AEMYLIUS Lepidus
I.
AEMYLIUS Lepidus
Triumvir fuit cum Antonio et Octavio, Africam sortitus cum viginti legionibus, eôque imperiô elatus, primas sibi partes vendicabat, Octaviumque spernebat, nec auxilium contra Sextum Pompeium petentem iuvit. Quapropter ab eodem et spoliatus exercitu, et supplex, concessâ vitâ, apud Circeios relegatus in perpetuum fuit. Flor. l. 4. c. 6. 7.
II.
AEMYLIUS Lepidus
qui cum adhuc puer esset, in aciem progressus, hostem interemit, civem servavit: cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata, et incincta praetexta senatusconsulto posita. Val. Max. l. 3. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • AEMYLIUS Porcina — de quo Cicer. in Bruto: c. 25. Marcus Aemylius Lepidus, qui est Porcina dictus, iisdem temporibus fere, quibus Galba, sed paulo minor natu, et summus Orator est habitus, et fuit, ut apparet ex orationibus, scriptor sane bonus, Hoc in Oratore… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LEPIDUS M. Aemylius — Dux Romanorum, ex fam. nobilissima. Summus Pontifex, ter Cos. et cum Aug. arque Antonio, Triumvir. Tac. Ann. l. 1. c. 1. 2. 9. et 10. Saevus et sordide avarus, proprium fratrem proscribi passus: Victo Pompeii fil. Siciliam occupaturus, Messana… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AEMYLIA GENS — Romae imprimis illustris, a Mamerco Pythagorae Philosophi filio dicta, cui propter unicam humanitatem, quam Graeci αἱμυλίαν vocant, cognomen fuit Aemylos, vel Aemilius. Scribitur vero Aemilius in veteribus libris, et lapidibus. Ex hac familia… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”